- OCHLOCRATIA
- OCHLOCRATIAvitium Regiminis est, in quod Democratia degenerat: cum videlicet non amplius Populi salus suprema lex est: sed vulgus auctoritatem suam confert ad augendam potentiam tenuiorum civium contra Optimates. Quod apud Romanos contigit, quum Tribuni Pleb. intra metas amplius contineri nolentes, contia Patricios et Magistratus maiores tumultuati sunt ac seditiones excitârunt perniciosissimas, quales tum saepe alias, tum inprimis paulo ante Decemvirorum creationem et Gracchorum Tribunatum, desaevierunt. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 1. Aliud quid Anarchia est, quae ab an. Urb. cond. 376. impeditis per totum quinquennium, ut Livius, vel quadriennium, ut alii malunt, Magistratum Curulium Comitiis et Rep. a Tribunis Pl. administratâ, Romae viguit: quô nomine illius temporis slatum diserte insignit Diod. Siculus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.